라틴어 문장 검색

Qua oratione permoti milites crebro etiam dicentem interpellabant, ut magno cum dolore infidelitatis suspicionem sustinere viderentur, discedentem vero ex contione universi cohortantur, magno sit animo, necubi dubitet proelium committere et suam fidem virtutemque experiri.
(카이사르, 내란기, 2권 33:1)
Nam superiore anno Titus Labienus, Caesare in Gallia citeriore ius dicente, cum Commium comperisset sollicitare civitates et coniurationem contra Caesarem facere, infidelitatem eius sine ulla perfidia iudicavit comprimi posse.
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 24장3)
quamquam et haec in suggilationem nostri breviter dicta sint, si non praestet fides, quod exhibuit infidelitas.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 5:14)
Quos equidem non reprobo et teneritudinem animi nequaquam interpretor infidelitatem;
(히에로니무스, 편지들, Ad Oceanum De Morte Fabiolae 6:11)
Dispensationem pecuniae et cautam distributionem genus infidelitatis vocabat.
(히에로니무스, 편지들, Ad Oceanum De Morte Fabiolae 9:9)
abusione tamen plerumque corrumpitur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 264)
victor cui vota processerunt, voti compos, ἐπιτυχών. ovantes abusio est, non proprietas.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 4092)
itaque post discessum legatorum cum binis continuis litteris et Lepidus me ut venirem rogaret, et Laterensis multo etiam magis prope implorans obtestaretur non ullam rem aliam extimescens quam eandem, quae mihi quoque facit timorem, varietatem atque infidelitatem exercitus eius, non dubitandum putavi quin succurrerem meque communi periculo offerrem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS: AD L. PLANCVM ET CETEROS, letter 18 2:1)
vides quam sit varia vitae commutabilisque ratio, quam vaga volubilisque fortuna, quantae infidelitates in amicitiis, quam ad tempus aptae simulationes, quantae in periculis fugae proximorum, quantae timiditates.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 26장 1:1)
Aristoteles autem translationi et haec ipsa subiungit et abusionem, quam κατάχρησιν vocat, ut cum minutum dicimus animum pro parvo;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 27장 3:1)
Quantopere vero amicitias desideraret, quarum infidelitatem extimescebat, declaravit in Pythagoriis duobus illis, quorum cum alterum vadem mortis accepisset, alter, ut vadem suum liberaret, praesto fuisset ad horam mortis destinatam, utinam ego inquit tertius vobis amicus adscriberer!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 63:1)
Hermagoras iudicium, partitionem, ordinem, quaeque sunt elocutionis, subiicit oeconomiae, quae appellata ex cura rerum domesticarum et hic per abusionem posita nomine Latino caret.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 40:1)
unde abusio, quae κατάχρησισ dicitur, necessaria.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 45:1)
eo magis necessaria catachresis, quam recte dicimus abusionem, quae non habentibus nomen suum accommodat quod proximo est:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 253:1)
est hoc totum a translatione genus, quod abusio est, ubi nomen defuit, translatio, ubi aliud fuit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 254:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION